Hľadaný výraz: 2Mach 12,13-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin. 14 Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est. 15 Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris 16 et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.

1

mail   print   facebook   twitter